

Liber Ecclesiasticus*
Caput 4: Versus 3
Cor inopis,etc. Non est eleemosyna differenda, cum adsit tribuendi facultas; unde:Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cum cito possis dare[Prov. 3.]. Et alibi:Qui despicit proximum, peccat: qui miseretur pauperis, beatus erit[Ibid. 14.]. Eleemosyna autem facienda est, non ex necessitate,Hilarem enim datorem diligit Deus[I Cor. 9.]. Et alibi: Vidua paupercula plus omnibus misit in gazophylacium, quia non quantitatem muneris pensat Deus, sed devotionem cordis.